AESISIUM

AESISIUM
AESISIUM
Ptolemaeo Umbriae oppidum, quod Leandro Ascisi dicitur. Esisium est sine diphthongo in Originibus, quae Catonis nomine circumferuntur. Assisium est in vetusto lapide. D. Francisci patria. Aesium forte Strabonis. l. 5. Assisium a Propertio Axis appellari scribit Zacharias Lilius in suo Orbis breviario: ex hoc forte versu, l. 4. Eleg. 1.
Scandentisque Axis consurgit vertice murus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • AESIUM — I. AESIUM in colle Piceni, urbs episcopalis in ditione Pontificis. Ptol. Aesis. Hodie Iesi. Distat Senogalliâ 12. milliar. in meridiem: Fabriano autem 18. milliar. in Caeciam. II. AESIUM urbs in itinere ab Ocriculo, Ariminum versus dextram,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UMBRIA — etiam vulgo l Ombria, an ab umbra Apennini? regione Italiae ampla, Apenninô monte divisa, inter Etruriam ad Occidentem, Tiberi discreta, et Sabiniam ac Picenum ad Ortum, Nare fluv. ad Meridiem terminata, mari Adriaticô ad Boream. Ombria olim… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”